Liber Nehemiae*

Caput 3: Versus 13

Et portam vallis.BEDA, ubi supra.Vallis Josaphat, quae et Gehennon, etc., usque ad id est humiles dono supernae refectionis.Et portam vallis.ID., ibid.Bene post portam veterem et murum latioris plateae aedificatur porta vallis, quia post rudimenta catholicae fidei quae per dilectionem operatur, necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus.Et mille.ID., ibid.Ferunt quia situs urbis Jerusalem, etc., usque ad ut omnia a se rudera actionis noxiae inutilis locutionis et etiam superfluae cogitationis ejiciant.
(* Traductions européennes)